Ipsa, prius quam vir amplexibus cius habundet,
Sepius istud idem cum minxerit illa reponat,
Est quoque predicto matrix prius ampne lavanda.
Ilicis aut cortex nuper si quando renatus
Et bene contritus mixtus sit aqua pluviali;
Hinc fiat tenta quam sic supponat et illa
Paulo prius vulve quam debeat illa coire.
Aut sic: plantago, sumac, bolus et rosa, galla
Maior consolida, chimoleaque thus et alumen:
Haec pluvialis aqua coquat omnia sufficienter:
His secreta loca foveat velut ante docetur.
Aut sic: infusas rubeas in aqua pluviali
Uvas per totam noctem cras decoquat illas
Fortiter hic ampnis, et postea colet easdem;
Qua colatura foveatur vulva frequenter,
Fortiter abstersa, repetatur sepius istud,
In qua virginea vitulinaque carta coquatur
Fortiter ut gluten; que desiccata secetur
Ilicis et gumma, cortex medianus et eius
Sorbi vel quercus medio cum cortice spine,
Quas tere cum gallis atramentoque draconis
Sanguine, cum rubeis uvis, et alumine, thure;
Iunge quibus myrrham, gariofila cum cinamomo,
Ut redolere queat melius, foveatur et istis.
Hoc urinales claudat ne forte meatus.
Omnibus est melius quibus hunc deludere possit:
Sanguisugam vulve pridie quani nubat, in ore
Cautius immittat, vulvam ne forte subintret;
Exeat hinc sanguis et crustula fiat ibidem
Sanguinis ob fluxum vulve strictumque meatum.
Sic cocundo virum deludet virgo sophista
Nec meretrix aliqua sit partibus his imitanda
Optans constringi fatue cum pulvere vitri,
Quod ledit vulvam quam reddit sanguinolentam
Atque viri membrum sic vulnerat excoriatum.
CAP. 46. Ex nimio vulva coitu si forsitan inflet,
Tunc in aqua calida sedeat qua malva coquantur
Pulegiumque diu; mulier curata resurget.
Aut frondes lauri, policaria, pulegiumque
Ista coquantur aqua, patiens cum sederit intra,
Per secreta loca fit fomentatio grata
Caulis et olibanum cui postea fumigium dent.
|
800
805
810
815
820
825
830
835
840
|