Praeterea, ea quae non sunt unum, non possunt de se invicem praedicari. Sed
Deus praedicatur de homine Christo, et e converso. Ergo Christus est unum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod neutrum genus est informe et indistinctum; masculinum
vero est formatum et determinatum; unde masculinum non praedicatur
absolute nisi de re perfecta subsistente; neutrum vero genus de re perfecta subsistente,
et de non perfecta; unde non potest dici, quod albedo vel humanitas
Petri est aliquis, sed quod est aliquid; de Petro autem possumus dicere, quod
est aliquis, et quod est aliquid.
Similiter in Christo de persona potest dici est aliquis, et est aliquid: de natura
autem quod est aliquid, et non quod est aliquis. Secundum igitur secundam opinionem,
de qua agitur, illud «aliquid» quod est natura assumpta, non praedicatur
de Christo: quia non habet rationem hominis, sed humanitatis. «Aliquid»
ergo, secundum quod praedicatur de Christo, non significat tantum naturam,
sed suppositum naturae: et quia plurale est geminatum singulare, ideo Christus
non posset dici «aliqua», nisi essent in eo duo supposita naturarum; quod
negat secunda opinio, et similiter tertia; et ideo utraque opinio dicit, quod
Christus est unum; sed secunda dicit, quod est unum per se; tertia vero, quod
est unum per accidens, sicut albus homo.
Sed prima opinio dicit, quod assumptum non tantum habet rationem humanitatis,
sed etiam hominis; et tamen non potest dici «aliquis», quia est alteri digniori
adiunctum, sed dicitur «aliquid», et illud «aliquid» praedicatur de persona
assumente; et ideo sequitur quod Christus sit aliquis, scilicet assumens, et aliquod,
scilicet assumptum; et quod sit duo neutraliter, sed non masculine.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod «aliud» partitivum est; unde requiritur aliquod
a quo dividatur. Cum autem dicitur, «Christus est aliud et aliud», cum
«aliud» non praedicet naturam tantum, sed suppositum naturae (quia humana
natura de Christo non praedicatur), requiritur quod sit ibi aliquid distinctum
vel divisum a supposito humanae naturae, quod de Christo praedicetur. Hoc
autem non potest esse secundum secundam opinionem: quia suppositum divinae
naturae non est aliud a supposito humanae naturae; nec divina natura,
quae de Christo praedicatur, est aliud a supposito eius, nec per consequens a
supposito humanae naturae. Unde secundum hanc opinionem Christus non
dicitur proprie aliud et aliud; sed exponendum est, alterius et alterius naturae.
Prima vero opinio, quae distinguit supposita naturarum, potest dicere quod
Christus est aliud et aliud.
|
|