PARS NONA - NOSOLOGICA. - CAP. I. Febres - Art. 1. Species febrium - Trina riget, quotidiana friget, tetraceus horrit.
Est febris vel epi, vel ethi, vel acuta putredo,
Dat cholera febrem cui dat lux tertia nomen,
Flegma facit febrem, quae quotidiana vocatur,
De melancholia fit tibi tetracea febris;
Sanguis producit multas febres paracutas;
Synocha de multo, sed synochus ex putrefacto,
Est augmentaticus, epacmasticus, omothenusque,
Causonides et synochides, ac emitrita quoque.
Primis emitriteus in venis flegma recondit,
Externis cholera mediis convertitur illi.
Pessimus humor inest majori frigidus extra;
Omnes emitriteos solus Christus sanat illos.
Hora brevis, humor mobilis, quoque mobile membrum;
Gravia quae sunt homini morbum dant semper acutum,
Spiritus effemera, solidum tenet ethica membrum.
Sunt ethicae species tres, prima secundaque tertia.
Irae, tristitiae, calor, algor, balnea sicca,
Fervor, esca, labor, vigilans, jejunia, bubo.
Art. 2. Febris in spasmo. - In spasmo febris veniens est causa salubris;
Paralisimque novam curat, ac ebrietatem;
Si sint ventosae, colicam fugat, iliacamque,
Utilis artheticae si sit cum frigiditate,
Nec ininus, ut fatur, artheticus inde juvatur.
Art. 3. Triplex typus. - Est triplex typus: rigor, horripilatio, frigus;
Frigus flegma facit, rigor est dum cholera pungit.
CAP. II. Ad spasmum. - Tibia si patitur spasmum, nervi retrahantur,
Tibia cum talo tendatur, moxque juvatur.
|
1860
1865
1870
1875
1880
|