33.  Quid sit et unde dicatur positura in prosa.  
Positura uero in dictaminibus prosaicis est positorum 
nominum seu uerborum ceterarumque partium rationabilis 
determinatio, qua lectionis sensum, dum per interualla diuidimus, 
intelligibiliorem facimus et respirandi comoditatem facilius 
recipimus. Dicitur autem positura a ponendo, eo quod 
ponit integram locutionem cum finitiuo puncto. 
34.  Quid sit et unde dicatur punctum.  
Punctum uero dicere possumus sententiae notam, quae 
punctionibus diuerso loco positis demonstratur. Vbi namque 
constructionis nondum plenus est sensus, sed tamen post 
conceptam sensus particulam respirare oportet aliquantulum, 
post ultimam litteram solum ponimus siquidem punctum, et 
hoc primam positionem fore dicimus. Inde merito talem sententiae 
notam punctum, uidelicet positioni unctum, hoc est 
iunctum, uocamus. 
35.  De distinctione.  
Postquam uero de constructione post primam positionem 
sensus integer habetur, sic tamen ut de plenitudine sententiae 
supersit aliquid, punctum cum uirgula iuxta medium litterae 
ultimae ponimus et hoc distinctionem prorsus appellamus, 
eo quod distinguit, uidelicet deorsum a puncto aliquid 
tangit. Vel dicitur propter hoc distinctio, quia diuersa 
<i>ungit, dum praecedentia a subsequentibus disiungit. 
36.  De subdistinctione.  
Si post distinctionem uero nondum finitur, sed adhuc 
taliter pendet oratio, ut alio indigeat puncto, hoc quidem 
subdistinctionem uocabimus ideo, quia priori distinctioni 
supponitur. 
37.  < De periodo >. 
Vbi uero: tuta clauditur sententia, fit peryodus, quoniam 
circumiens argumentando dictator et per iam dicta puncta 
sententiam terminando ad conclusionem, uidelicet ad laudem, 
peruenit. Quaedam namque laus est proposita bene concludere,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
 
  |