Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 102

libro III


duci, dux marchioni, marchio comiti, comes baroni, baro
varvassori vasassor militi gregario, miles gregarius mercatori
et cuilibet populari homini vel plebeio.
(4) Similiter predicte circumstantie possunt et in his personis
habere locum: unde si dominus imperator scriberet illustri regi
Gallorum, causa cuiusdam familiaris amicitie digne posset premittere
nomen <eius>. (5) Barones etiam quandoque nomina
mercatorum premittunt, quia ipsi ambulant in nudis et puris et
solis, illi vero in curribus et in equis. (6) Nam santissima est nostro
tempore divitiarum maiestas. Beatum dixerunt populum
cui hec sunt.
16 (1) DE PERSONA MAIORI AD TEMPUS ET DE AMBIGUlTATE
QUARUNDAM PERSONARUM.
(2) Eandem cautelam serves omnibus in personis una quarum
de iure ostenditur alteri superponi, (3) ut si magister discipulo
vel si scriberet vir uxori quia nomen superioris de iure preponitur.
Quandoque tamen postponitur non indigne, circumstantiis
intervenientibus supradictis.
Et nota quod sepe aliquis, ratione officii quo ad tempus fungitur,
potest premittere nomen suum, (5) ut legatus domini
apostolici vel etiam delegatus: quod extra officium quandoque
facere non liceret. Idem in aliis officiis est dicendum.

Torna all'inizio