In illa civitate Oltranti. vidi omnes muliere habentes aures perforatas.
et quelibet portat anulos in auribus. alieque unum. alieque duos vel
tres secundum quod sunt majores. Et cathenelas argenteas portant similiter
ad aures et talis consuetudo servatur per totam illam regionem et per
totam Sclavoniam et Albaniam et Romaniam: et in illa civitate Oltranti
invenimus segetes maturas et cotidie metabantur.
In illa civitate similiter Oltranti. in archiepiscopatu. in majori ecclesia
ante majus altare. est unum candelabrum ereum altitudinis xvj cubitorum.
et habet vij ramos cum trunco. speculos et lilia et vij lucernas.
omnia de ere factum totum ad illam formam. quam precepit Dominus
Moysi. ut feceret candelabrum in tabernaculo federis Domini. Et omnes
Judei. qui sunt in illis partibus. sepissime vadunt ad visitandum illud
candelabrum: magnam pecuniam constitit ad perficiendum ipsum. quia
est valde pulcrum et magnum.
Ab civitate Oltranti recessimus. die dominico XViij mensis Junii. et
prospero vento flante insulam Corfu pertransivimus. Clarenzam.
Cephaloniam et plures civitates principis Armoree perlustravimus:
Modon et Coron in Romanie regione. que sunt sub dictione et dominio
Venetorum. transeavimus. et ad Cericum et Citericum insulas pervenimus.
et infra illas insulas diebus duobus permansimus. quod ventum
non habebamus. Et ibi sunt. in medio mari. due scoii sive saxa. que apparent
supra mare forte per brachia XXX. et vocantur Doa et As. ubi
multe naves de nocte pereclitantur. quia non vident illos scoios. et per
XX miliaria ultra est aliud scoium. quod vocatur Porrum. forte per
XL cubitos supra mare. et ibi similiter naves multociens sunt in periculo:
isti scoii distant a terra firma per centum miliaria et plus. Nos appropinquavimus
ad ipsos ad medium miliare et hoc de die, quod de nocte fuissemus
in periculo. et. prospero vento flante. ab illis insulis recessimus. et
in medio mari navem grandem. venientem de Cipro usque Venecias.
reperimus spoliatam ab una cocha Cathelanorum. quam nobis misit
Deus. quia. nisi fuisset. in eodem periculo incidissemus et vocabatur navis
|
|