Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 210


principes, quanto summo Deo iudici de pluribus debent
reddere rationem.
Qui sunt mores potentum, et quomodo ad mores
illos reges, et principes debeant se habere.
Cap. VII.

Nobilitas, divitiae, et civilis potentia, inter bona exteriora
computantur; non tamen dicunt unum et idem
bonum. Contingit enim aliquos esse nobiles, quia processerunt
ex aliquo nobili genere, qui tamen non sunt divites.
Sic etiam contingit aliquos esse divites qui non sunt nobiles,
quia non processerunt ex honorabili genere, sed sunt
nuper ditari. Differunt ergo esse nobilem, et esse divitem.
Dffert etiam esse nobilem, et esse divitem, ab esse potentem.
Nam dicitur aliquis esse potens, quia est in aliquo
principatu, et habet multos sub suo domino. quare cum
multos nobiles videamus esse impotentes, et non posse
principari, non est idem esse nobilem, et esse potentem. Rursus
videmus aliquos abundare argento et auro, et in agris
et vineis, qui tamen deficiunt in civili potentia: quia nulli
reguntur sub eius imperio. quare non est idem esse divitem,
et esse non potentem. Viso ergo qui sunt mores nobilium, et
qui divitum restat videre, qui sunt mores potentum. Potentes
autem (ut vult Philosophus 2. rhetor.) omnino habent
meliores mores, quam divites. Narrat autem Philosophus
tria, in quibus mores potentum excedunt mores divitum.
Primo enim potentes sunt magis studiosi quam divites.
Secundo sunt magis temperati. Tertio sunt minus contumeliosi.
Sunt enim magis studiosi et magis boni quam divites,
quia secundum Philosophum coacti sunt intendere
in ea quae sunt circa potentarum. Nam qui est in aliquo
potentatu, vel in aliquo principatu, quia est persona communis
et publica, ad quam multi respiciunt, verecundatur

Torna all'inizio