Salimbene de Adam: Cronica

Pag 412


pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem
eius erat locuste et mel silvestre. Et ideo a Domino meruit commendari,
Mat. XI: Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus
vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum
sunt. Et impleta est Scriptura que dicit, II ad Cor. X: Non enim
qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
Ille commendavit se ipsum, qui dixit, primo Macha. X: Interroga
et disce quis sim ego et ceteri qui auxilio sunt michi.
Quarto et ultimo excusari potest Naaman de vestimentorum
multiplicitate, quia gentiles curialiores et liberaliores erant quam
Iudei, qui nimis erant avari; quod verbis et exemplis monstrari
potest. Nam in Luca dicitur, XVI, quod, cum Dominus contra
avaritiam disputaret, audiebant omnia hec Pharisei, qui erant
avari, et deridebant illum.
Quod munus Ieroboam non fuit nobile exenium propter IIII, nisi forte
propter misterium excusetur.
Item in III libro Regum habetur, XIIII, quod Ieroboam rex
Israel dixit uxori sue quod tolleret in manu sua X panes et portaret
Achie Siloniti, et daret sibi et consuleret eum de filio suo,
qui infirmabatur infirmitate, de qua mortuus est, utrum vivere
posset necne. Quod si fuit regale munus et nobile, tu qui legis
diiudica. Et dicimus quod non, propter IIII. Et primo, ex parte
mittentis, quia, sicut optimi est optima adducere, sic nobilis est
nobilia dare. Erat enim rex, et ideo eum decebat regale munus
mittere. Hinc rex Alexander dixit cuidam, qui munus suum recusabat,
eo quod humili sue fortune disconveniens erat: «Non considero»,
ait, «quid te oporteat accipere, sed quid me deceat dare».
Secundo, ex parte nuntii, quia regina erat que illud portabat.
Tertio, ex parte persone cui mittebatur, quia propheta erat, cui
etiam Ieroboam multum tenebatur, utpoté qui ei regnum contulerat.
Quarto, ex parte rei quam postulabat ab eo, scilicet ut
consuleret Dominum pro vita filii sui. Sed non fuit mirum, si
vile munus misit, tum quia avarus, ut habet Iudeorum natura,

Torna all'inizio