“Ex oriente deus, Augusti dirige gressus,
Ut meus hinc Cesar te duce sospes eat.
Ex oriente deus, conserva Cesaris actus,
Ille tuus Raphael preparet eius iter.
Ex oriente deus, Romanum protege solem,
Ut repetat patriam sospite mente suam.
Ex oriente deus, custodi nuper euntem,
Quo tibi pro magno munere vota feram.
Ex oriente deus, dulcem comitare maritum,
Emolli duros, saxea colla doma.
Ex oriente deus, tumidos tere, perde superbos,
Coniugis angelicum fac redeuntis iter.
Ex oriente deus, qui regnas in tribus unus,
Redde virum famule, que perit absque viro.
Cui mare, cui tellus, cui celum vivit et ether,
Vir meus inter tot dona superstes eat.
Si pereo, per eum pereo, quia Cesare vivo
Triste nichil patiar, dum modo capta ferar.”
Proditor interea Gisualdi venit Elias,
Exhonerans famulas sera podagra manus:
Sanguine non hominum didicit lenire dolorem
Nec sapit antidotum, seve Mathee, tuum.
Qui, videt ut dominam, quasi gallicus ore rotundo
Fatur, et in domina, glis satur, exta vomit:
“Heia, si qua potes, nostris virtutibus insta!
Eia, si qua potes bella movere, move!
Qui cupit omne, quod est, et parti cedere nescit,
Amittet totum.
Sic tibi, dum velles totum, quod volvitur evo,
Contigit, et regno pro breviore cadis.
Est opus, ut venias merito captiva Panormum;
Sic populus, sic rex: hic petit, ille iubet.”
|
650
655
660
665
670
675
680
|