Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 606


oblitus investiturę, quam ante Gotefrido dederat, parvipendensque iusiurandum, quod
Rapot ex sua parte iuraverat Novarię dudum episcopis: hoc esse regię voluntatis,
ut Gotefridus consecraretur, non solum contra leges divinas et christianorum regum
morem, sed etiam contra tyrannorum consuetudinem vivente altero investivit. Hic talis
Mediolanensem vastabat ecclesiam. Huic Guibertus Ugonem Candidum misit, cuius
consilio regem adiret et eius animum ad deteriorem partem inflecteret. Quod et factum
est. In illo tempore grave et inauditum flagicium Romę patratum est. Nam Deo odibilis
Cencius coniuratione facta in ipsa nocte nativitatis Christi papam sacramenta
celebrantem ab altare sanctę Dei genitricis Marię, quod dicitur ad Presepe, rapuit
et vulneratum ad turrim, quam Romę habebat mirę fortitudinis, violenter usque perduxit.
Quid plura? Romani mox turrim obsident, maneque facto vi capiunt, ipsumque
scelestum interfecissent, nisi eum beatissimus Gregorius, boni magistri discipulus,
precibus et suplicationibus a morte liberasset. Dehinc cum Lateranis papa remeasset,
sequenti die Romani auctorem tanti flagicii cum omnibus sibi complicibus a civitate
expellunt turresque eorum solotenus destruunt.
Cum hec ita gererentur, Saxones rebellavere; cuius rebellionis causam propter
prolixitatem scribere devitavimus, unum scientes, quia propter grave et insolitum onus
servitutis, quod eis quidam inponere satagebant, ad tam graves devenere inimicicias.
Sed iam rei ordinem sequamur. Saxonibus rebellantibus intravit rex Saxoniam in
manu valida et multitudine gravi, habens secum eximium ducem Rodulfum et ducem
Guelfonem et preclarum ducem Gotefridum, nobilissimę Matilde coniugem, et ducem
Theodericum et innumerabilem marchionum et comitum multitudinem. Qui derepente
Saxones inparatos invadunt et, quamvis cruentissimam, tamen habuere victoriam. Nam
in illa pugna ex parte regis XV milia homines cecidisse referuntur; taliterque victor
infecto negocio Franciam remeavit. Moxque convocans multitudinem episcoporum, non
quesivit Deum auctorem sibi nec ei gratias retulit pro collata victoria, sed exaltatum
est cor eius, et elati sunt oculi eius, ponensque in celum os suum Ugonisque Candidi,
de quo supra retulimus, acquiescens consilio, domnum papam, qui per tres annos
universalem ecclesiam in pace gubernaverat, secundum exemplum pestiferi Lotarii,
de quo supras retulimus, literis abdicavit suosque episcopos subscribere coegit, pro
dolor! non recogitans illud venerabile tercii Leonis capitulum, in quo sic legitur: Si
quis se a Romanę ecclesię segregaverit societate, nec ianuas cęli ingredi nec vinculis
peccatorum potest solvi
.
Interea litere unitatem ecclesię scindentes per legatos Romam deferebantur. Nam
iussio regis urguebat. Qui venientes Placentiam omnes episcopos Longobardos congregaverunt;
quibus ex parte regis preceptum est, ut factum regis confirmarent. Sed
longe aliter factum est, quam speravere. Nam omnes proprio ore, Dionisio Placentino
episcopo previo, publice iuravere nunquam se amplius obedientiam prestituros
papę. Dehinc huius legationis ministrum ex officina iniquitatis, scilicet Parmensi civitate,
faciunt quendam Rolandum clericum. Qui veniens Romam forte illis diebus
papam in sinodo residentem invenit. Is diaboli repletus spiritu in media sinodo ex
parte regis, laici scilicet hominis, pontificale ei interdixit officium eique precepit, ut

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio