Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 78


3. Praeterea, plus distat natura humana a divina quam una humana natura ab
alia. Sed quamvis Dei Filius subsistat in duabus naturis, divina scilicet et
humana, non tamen duo, sed unus, et unum est. Ergo etsi subsisteret in duabus
naturis humanis assumptis, non tamen duo homines dici posset; ergo nec essent
duae humanae naturae; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, si Filius Dei duas humanas naturas assumpsisset, secundum quarum
unam diceretur Petrus, et secundum aliam Iesus; oporteret quod de Iesu et
Petro hoc verbum «sum, es, est», singulariter praedicaretur: quia utrumque
esset unum suppositum. Sed de Patre et Filio praedicatur pluraliter, ut patet
Ioan. 10, 30: «Ego et Pater unum sumus». Ergo maior est unitas aliqua quam
unitas trium personarum: quod est impossibile: ergo et positio praedicta.
5. Praeterea, negatur haec propositio: «Filius Dei assumpsit hominem», ne
videatur personam assumpsisse. Sed sicut Filius Dei non assumpsit personam,
ita Filius Dei non est duae personae. Ergo nullo modo potest dici, quod Filius
Dei sit duo homines. Hoc autem sequitur si duas humanas naturas assumpsit.
Ergo est impossibile.
SED CONTRA, quidquid potest Pater, potest Filius. Sed Pater potest aliam humanam
naturam assumere ab ea quam Filius assumpsit. Ergo et Filius potest
aliam assumere ab ea quam assumpsit. Ergo una persona potest plures assumere
naturas.
Praeterea, maioris bonitatis et dignitatis ostensiva est unio qua Filius Dei
humanam naturam in unitatem personae assumpsit, quam illa qua mentem
hominis per gratiam sibi unit. Sed haec secunda unio quae est per gratiam, non
est Filii ad unum tantum, sed ad multos, quia sapientia in animas sanctas se
transfert; Sap. 7. Cum ergo bonum sit diffusivum et communicativum, videtur
quod illa unio quae est in unitate personae, possit esse in persona Filii ad multas
humanas naturas.
Praeterea, potentia Filii per Incarnationem in nullo minorata est. Sed Filius
ante Incarnationem poterat humanam naturam aliam ab ea quam assumpsit,
assumere. Ergo et nunc potest: et sic idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod hoc fere ab omnibus conceditur, quod una persona
divina potest plures humanas naturas assumere; et rationabiliter. Non est enim
contra rationem divinae personae quod ipsa in pluribus naturis subsistat; alias
non potuisset fieri unio divinae et humanae naturae in una persona Filii. Si
autem esset contra rationem personae ut in pluribus quam in duabus naturis
subsisteret, hoc non posset contingere nisi ita quod tota facultas unius personae
quae in pluribus naturis subsisteret, per naturam secundam advenientem terminaretur,
et quodammodo impleretur; quod est impossibile: quia natura assumpta

Torna all'inizio