Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 304


aliqua juxta mare, seu in litore maris navigabilis,
eisdem dominantis gravaminibus et jacturis
similibus opprimuntur. Nec potest tam pravi
consilii deliberatio excusari ex eo, quod interdictum
hujusmodi fuisse dicitur generale, cum
sit similiter ardentium par incendiorum et malorum
ardentium similiter incendia non ad imparia
judicentur. Magistros quoque juratos, qui
malefitiis praesunt sanguinis, in terris ecclesiarum
usque ad ultimam desolationem affecit.
Cap. III
Marinus, Capuae archiepiscopus, quaedam de regnicolarum
oppressionibus capitula in lugdunensi concilio
legit: sed frustra. Salerni archiepiscopus Matthaeus,
priusquam ad ipsum concilium se conferret,
moritur.
Ad exponenda ergo in pleno concilio haec et
alia gravamina quamvis plures praelati regni animositatis
promtitudine viderentur ardere, illos
tamen pejorum consideratio, quibus affici postmodum
metuere poterant, compescebat, eligentes
potius mutis labiis fustibus increpari, et oppressionis
virga mente silentiosa contundi, quam
gladiis trucibus lingua murmurante perire. Verum,
ut taceatur de laicis, quorum nullus tantae
audebat delationis inferre clamorem, inter ceteros
regni praelatos, quos premebat similis morbi moles,
Marinus capuanus archiepiscopus, vir facundissimus
et elegantis sermonis, foecundus scientia,
et hominum mores expertus, quaedam capitula,
in quibus singulariter omnia regnicolarum exprimebantur
gravamina, summaria eliciens,
magis praejudicialia recollegit, et tandem ea in
plena concione concilii Lugduni voce querula
propalavit. Quibus solemniter nunciatis, quamquam
audientium horresceret animus, et mentalis
obstupesceret intellectus, nullum tamen successit
propterea lenimentum, nec adhibitum fuit
remedium competens, nec morbo crescenti obviavit
opportunae repressio medicinae. Fuit tamen pro
reparatione tam gravis excessus de mandato domini
Gregorii ordinatum, quod duo ex praelatis
regni soluto concilio redeuntes in regnum, regem
super corrigendis oppressionibus, quas continebant
capitula supradicta, requirerent et monerent.
Obfuit tamen et regni negotio nimium absentia
domini Matthaei salernitani archiepiscopi,
qui temporibus istis, postquam deliberaverat ad
concilium properare, vocatus, eo videlicet animo,
ut oppressiones regni singulas firma voce depromeret,
ac regni statum ipsius instanter peteret
reformari, ultimum amaritudinis diem clausit.
Tunc audita est vox ploratus, et ululatus
multus. Salernitana enim ecclesia voce turturea
laniata clamabat: "Quo progrederis, pater; quo,
sacerdos sancte, properas, a dilectis regni filiis
ulterius non videndus? pater mi, pater mi, regnicolarum
currus, et praelatorum auriga, quid
facient oppressi regnicolae, quid ecclesiae ancillatae,

Torna all'inizio