Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 16


Avulsa cervice labant, ac flumine versi
Sunt alii: nullus cedit nisi sautius arvis.
Quisque furens Perusinus adest qua maxima turba
Ingentur, qua rector adest Castellius obstans;
In populum populusque agitur, bacchatus ut esset;
Martifer omnis ibi precurrit, et inde cruentat
Vultus quisque sibi; miscentur et omnia campo.
Hic furor, hicve fragor armorum, plagaque magna
Castello invehitur; declinant agmina vasto
Anfractu campis, fugiuntque ad menia fusi
Vulneribus crebris, et claudunt undique portas.
Strages et cedes usque ad vallamina lata
Murorum, ac urbis et vir immissa ruine;
Urbs et capcta die fuit isto, fusaque tota,
Ni iam Romulidum pietas preclara fuisset:
Illa miserta eius, misereque venit ad ima
Acta hodie, que numquam aderit sine mente pudoris.
Set post tantorum reditum, cladesque peractas,
Insurgunt partes extemplo partibus urbis;
Inque vicem currunt armatis vultibus omnes,
Commiscentque manus manibus, sevaque phalange
Atque bipenne fera, media venere platea.

Torna all'inizio