Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

326


exercitum Pisanorum, quod Pisani de mense septembris, in festo
scilicet sanctorum Corneli et Cipriani, de lite Corsice pacem
in voluntatem communis Ianue iuraverunt; sed postmodum infideliter
servaverunt, Plumbinum quoque Ianuenses destruxerunt.
sequenti autem anno Ianuenses Iugum cum magno exercitu
militum et peditum transeuntes, Flaconem, Petram Bixariam
et quedam alia castra preliando ceperunt. castrum vero Vultabij
ab Alberto, marchione Gavij, emerunt. de Sigefredo
episcopo decimo nono.
Sigefredus, episcopus decimus nonus, cepit circa annos
Domini millesimo centesimo vigesimo .IIIo. et vixit in episcopatu
annis .VI. et vacavit episcopatus anno uno. tempore huius

Torna all'inizio