Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 108


V. Quomodo hec pax per contumaciam firmetur.
Denique si vis nosse, qualiter hanc pessimam pacem firmet contumacia,
dominum ipsum de diaboli corpore audias proponentem: Corpus illius
quasi scuta fusilia
. In scutis istis fusilibus quid aliud quam reprobarum
mentium duritia designatur? De qua et Lamentatio Ieremie non tacuit
Iudeorum pertinaciam in passione Christi memorans et condempnans:
Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Scuta autem fusilia in excipiendis
sagittarum ictibus robusta sunt, sed casu fragilia; ictui quidem
ferientium minime cedunt, sed suo se lapsu per fragmenta comminuunt.
Corpus ergo diaboli collectio est pravi concilii, ubi malos per obstinationem
duros sagitta divini verbi non traicit, quos tamen vite
fragilitas cotidie perfringit.
Hanc prave unitatis concordiam dominus in Iob notavit, cum de
Leviathan per figuram proposuit: Membra carnium eius coherentia sibi.
Carnes siquidem Leviathan omnes reprobos intelligimus, quos ad
soliditatem spiritualis vite assurgere per desiderium non videmus. Membra
carnium sunt, qui eisdem perverse agentibus et se ad iniquitatem precedentibus
coniunguntur, sicut econtra per apostolum de dominico corpore
dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Ad hanc
execrabilem pacem illa pertinet amicitia, quam in passione Christi Herodes
cum Pilato legitur inivisse. Nam facti sunt amici in illa die, cum antea
inimici essent ad invicem
.
VI. Qualis sit huius pacis fructus vel exitus.
Hanc eamdem sacrilegi federis unionem stuppe collectitie liber Ecclesiasticus
configurat: Stuppa, inquit, collecta sinagoga peccantium et

Torna all'inizio