ut Iesus pro deo coleretur, repugnavit ob tacitam
tantummodo indignationem offense senatorie dignitatis,
et (ut scias, quantum senatus valeat auctoritas), ne
pro deo coleretur, optinuit. 40 Quid, quod ais optimates ?
Quos aut primarios in re publica viros intelligimus
(qui cur nominentur, cum de ceteris magistratibus
silentium sit?) aut eos, qui populares non sunt, benivolentiam
populi aucupantes, sed optimi cuiusque
et bonarum partium studiosi ac defensores, ut Cicero
quadam oratione demonstrat. Ideoque Cesarem ante
oppressam rem publicam popularem fuisse dicimus,
Catonem ex optimatibus, quorum differentiam Salustius
explicavit. Neque hi optimates magis quam populares
aut ceteri boni viri dicuntur in consilio adhiberi.
Sed quid mirum, si adhibentur optimates, ubi cunctus
populus , si homini credimus, cum senatu et Cesare
iudicavit, et is quidem Romane ecclesie subiacens ?
Et quis iste est populus, Romanus ne? At cur non dicitur
populus Romanus potius quam populus subiacens?
Que nova ista contumelia est in Quirites? De quibus
optimi poete elogium est: «Tu regere imperio populos,
Romane, memento». Qui regit alios populos, ipse vocatur
populus subiacens, quod inauditum est. Nam in
hoc, ut in multis epistolis Gregorius testatur, differt
Romanus princeps a ceteris, quod solus est princeps liberi
populi. Ceterum ita sit ut vis: nonne et alii populi
|
|