Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 93


CAPITULUM PRIMUM.


DE BEROZIA PRINCIPE MEDICORUM.


Et est equitatis et timoris Dei.
Inquit Berozias, caput sapientum Persie, qui transtulit
hunc librum ex lingua Indorum et interpretatus est ipsum:
Fuit pater meus de tali progenie et mater mea de nobilibus
talium. De melioribus autem rebus que diuina miseratio
mihi contulit, cum fuissem magis honoratus quam ceteri
de domo patris mei et magis dilectus apud patrem meum
quam omnes fratres mei, quoniam constituerunt me in studio
scientie medicine, cum essem septem annorum.
Cumque cognoui finem artis medicine et eius utilitatem,
laudaui consilium parentum meorum de eo quod mihi contulerunt,
et apposui oculos meos et cor meum circa studium
librorum medicine ad intelligendum eos. Erat autem desiderium
meum forte in ipsa scientia; donec fui bene in illa
scientia peritus et perueni ad illud quod optauit anima mea,
vt valerem curare egrotos. Et per hec reputaui exaltatum statum
persone mee; prouide quippe super quattuor rebus
quas dicuntur homines acquirere, dixi, inquam, qui sunt:
nobiles mores quos solebam mihi acquirere, diuitias numquam
vel delicias, aut bonam famam, aut meritum futuri
seculi. Et deliberauit consilium meum eligere meritum futuri

Torna all'inizio