gratia, et ex certa scientia nostra duximus
concedendum, ita tamen, quod Castrum ipsum
a nobis et haeredibus nostris in Capitaniam
teneat, et immediate a nostra Curia recognoscat.
Vivens jure Francorum, in eo videlicet
quod major natu exclusis minoribus
fratribus et cohaeredibus in Castro ipso succedat,
inter eos nullo tempore dividendo: salvis
in omnibus mandato, ordinatione et fidelitate
nostra et haeredum nostrorum, et servitiorum,
quae exinde Curiae nostrae debentur.
Ad hujus rei testimonium etc.
Cap. XXVI.
Privilegium concessum duci Austriae, super promozione
sua de duce in regem.
Fridericus duci Austriae et Stiriae, suo dilecto
principi et comiti Carniolae, gratiam
suam et omne bonum. De fulgore
throni Caesarei, velut ex sole Radii, sic caeterae
prodeunt dignitates, ut primae lucis integritas
minorati luminis non sentiat detrimenta, tantoque
magis Imperiale sceptrum extollitur, et
tanto cura regiminis folicitudinibus relevatur,
quanto tribunal ipsius digniores in circuitu
circumspicit consimiles regiones. Hac igitur
consideratione commoniti, qui coelesti providentia
Romani Imperii moderamur habenas,
solii nostri decus tam veterum dignitatum ornatibus
confovemus, quam novis honoribus
|
|