nunciabat que, nisi a presente, non potuissent sciri. 			  c.80v.b  
Interim semianime corpus stabat donec, eo cremato 
ab inimico, remeanti anime vaginam ademerat. Addit 
quod Aristhei anima videbatur ex ore volare in effigiem 
corvi. Require in li. Celi, c. XIII. Interdum evenit, 
meo seculo, quod apud Svetonium pluresque celebres 
historicos reperitur, ut quandoque, clausis ianuis, 
extra domos et cunabula, in plateis vel turribus, lactentes 
inventi sint3. Require in li. Vir. , ubi scripsi de Octaviano 
Augusto, et in li. Ins., c. Sena. Hiis igitur multisque 
aliis referentibus varia quandoque credidi, sed, legendo 
varios Sanctorum libros, Deo volente cognovi 
has esse delusiones demonum id faciencium apparere 
quod de rei veritate non est, //ut patet in libro Mulier.,c.81ra 
c. Circe et c. Medea. Ad cuius rei confirmacionem, nota 
prout scribit Iacobus de Voragine in Legendis Sanctorum 
ubi, tractans de Sancto Germano, dixit: "  Hospitans 
Germanus cum quodam, vidit post cenam iterum parari 
Mensam. Quapropter admiratus, dixit cui iterum prepararetur.  
Ad quem respondit hospes:‘Illis bonis mulieribus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |