adorat, et quibus ceruicem suam flectit? Certe, si preceptis
eius consenseris et obedieris, paratus est cum diuersis muneri-
bus te sublimare honore». Cui gloriosus martyr respondit:
«Ego premia a uobis promissa non accipio, quia a Domino
meo cotidie accipio fortitudinem».
Tunc nuntiauit hoc Terentianus Sebastiano; qui iussit
eum in carcerem mitti, et custodire a militibus. Et cum ibi
diebus quinque fuisset reclusus, iussit Sebastianus ipsa quinta
die de carcere educi, et dixit ei: «Sacrifica diis, quos magnos
esse dictaui». Et cum multa et his similia diceret, iussit
eum ad stipitem ligari, et acutos clauos in manibus eius ac
pedibus figi precepit, et dixit ei: «Depone iam duritiam
mentis tuae, et immola diis immortalibus, quos uera diuinitas
demonstrauit». Beatus Medicus dixit: «Ego diis Pagano-
rum non immolo: turpe est enim, quod in baptismate sancti-
ficationis percepi, a te homine corruptibili et in omni necessi-
tate constituto respuam». Et respondit Sebastianus: «Tam
diu fixus stabis, quam diu diis immortalibus debitum reddas
officium».
Ad haec gloriosus martyr in Dei amore fixus, leto ani-
mo pendens in ligno psallebat Domino dicens: «In Deo spe-
rabo, non timebo, quid faciat michi homo». Tunc Sebastia-
nus dixit: «Sacrifica diis!». Sanctus Medicus dixit: «Ego
|
|