erat utique soror secundum quod Benedicto Scolastica? Denique
Rebecca, quod clarum est, gratiam designat Spiritus sancti, id est,
ipsum Spiritum sanctum, qui in ebreo femineo nomine nuncupatur;
et anima Scolastice in columbe specie visa est a sanctissimo fratre,
ut scires hoc in Scolastica, quod in Rebecca, significari, donante
nobis Spiritu pro veteribus nova. Sed de hoc in sequenti.
3. Ysaac autem genuit duos, Esau, videlicet, et Jacob, sed et
hoc in plenitudine quadam temporis, cum iam Ysaac esset sexagenarius.
Duo isti parvuli, qui nati sunt Ysaac in etate perfecta, duo
ordines sunt ex eo ordine et regula, quam beatus Benedictus instituit,
procedentes, hoc est, illorum primo, qui tam vestibus quam et
moribus ipsius ordinis imitantur vestigia, secundo cisterciensium,
qui ab eo quodammodo elongati sunt, ut potius matri gratie quam
ceco patri adhererent. Vivit autem hucusque Benedictus, quia non
|
|