Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

343


semper adheserunt, Pisani vero semper contrarij
extiterunt. imperator quoque Fredericus illis .IIIIor. scismaticis
adhesit et Alexandro contrarius semper fuit. tandem,
dum longa concertatio inter papam et imperatorem fieret, divino
nutu ad pacem et concordiam apud Venecias devenerunt.
cum autem imperator ad pedes pape se humiliter prostrasset ut de
tantis iniurijs veniam peteret, papa super collum imperatoris pedem
posuit dicens: "Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis
leonem et draconem". cui imperator dicitur respondisse:
"Non tibi, sed Petro"; hoc est, istam humiliacionem non facio
"tibi racione tui, sed racione Petri apostoli". hoc eciam

Torna all'inizio