quia cum duobus modis fit legatio: una viva voce, 
altera litteris; hec supra illa est, que viva voce mittitur; 
in epistolis namque ita legator loquitur acsi ore ad os et 
presens, cui legatur, adesset. Carius ergo accipitur, honorabilius 
et tenetur. 
Huic ergo tam preclaro operi operam dantes oportet 
cognoscere salutationem unicuique esse preponendam epistole, 
in qua lex ista servatur: Si minor scripserit maiori, maior 
persona preponitur, minor subsequitur. Si maior minori, 
eadem semper precedit. Si par pari utralibet potest preponi 
et subponi iuxta placitum scriptoris. Salutatio vero diversa 
qualitate personam et ordinem designat, aliter enim superiorem, 
aliter inferiorem, aliter salutamus equalem. 
Verum primo de modis, dehinc de salutationibus seriatim 
tractabimus. 
B 
Ut tres hominum ordines, sic sunt tres epistolarum 
species: sublimis, mediocris et exilis. Quam minor scribit 
maiori, nuncupamus sublimem ob duas causas; vel quia de 
inferiori ad superiorem ascendit vel quia in se tria accidentia 
continet: blanditiem in principio, causam blanditiei in medio, 
petitionem in fine. Alioquin, nisi hi serventur ordines, etsi 
honesta sit compositio, erit tamen absque ordine rethorico 
plena vitio. 
Hoc Tullius in rethoricis, hoc monstrat unusquisque
  |  
  |