: Chronicon Novaliciense

Pag 114

II


XIV. Antiquis quoque temporibus erat monasterium subditum
Novalicio in vallem Bardoniscam, ubi dicitur Plebe martyrum,
pro eo quia ibi quondam occisi fuerunt monachi ipsius monasterii,
cum diversi generis atque sexus, qui ibidem quasi confugium
fecerant a paganis Langobardi, eo tempore quo ipsi Novaliciensem
monasterium similiter depopulaverunt, inter quos
interfectus fuit quidam monachus nomine Iustus, qui iustus erat
et nominę et opere, atque alter cui nomen fuit Flavianus. Horum
namque monachorum epythafia suis capitibus subposita
sunt tempore interfectionis eorum. Quorum unus sic legebatur:
«Hic iacet Iustus monachus, frater Leonis, sotius sancti Petri
veri»; alterum vero non reminiscimus .

Torna all'inizio