Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 79


Responsiva Nicolai de Rocca ad Nicolaum clericum nepotem.
Sauciaverat animam fame preloquium, cum littere tue facies, doloris
aspersa rubigine, que, volatili traiectu quo nescio tam longum percurrere
potuit una luce viaticum, ad me nuper in Omnium Santorum vigilia,
quam dativus ille finalis clausule limes insinuat, horroris indicativa pervenit,
cui sapor insipidus, Iordani fluenta siccata denuntians et funditus
dirutum tabernaculum spei nostre, turbationis materiam memorabilis
intulit sensusque legentis nebula mentis obtexit. Dum enim promissionum
suarum manifesta presagia, a quibus nostre pendebat pars magna
fiducie, tam subito precisa cognoscimus et, verbis gratie nostris non ignote
contractis, gustata suffragia in eius ammissionis incomodo deminuta

Torna all'inizio