terminos finiri praecogitat, propagari gaudet
in sobole gratiam principatus. Et quanquam
in prole foeminea regnorum jura et regnantium
solia non quiescant, grata tamen
haec filia debet esse cum masculis; quae velut
tempestiva paranympha sequentium, et ara
certissima masculorum, ex imperatricis novae
consortio indubitatam nobis et vobis [Domino
faciente] de regibus copiam repromisit.
Cap. LXXII.
Senatori et populo Romano, ut mittant proconsules
suos ad eum, quibus honores et officia
vult conferre.
Ardens semper fuit cor nostrum ab aetatis
nostrae principio, postquam regalem
indolem illustris natura Caesarum
de virtute contingente praevenit; et eadem
continuata voluntas cum dignitate succedente
concrevit, sicut nuncii vestri ad nostram frequenter
praesentiam destinati [cum quibus de
corde puro et constantia non ficta contulimus]
potuerunt ad publicam vestram notitiam
pertulisse nostrum constans propositum
et affectum; ut autorem pariter et auctricem
Imperii Romani reformaremus Romam, in
statum dignitatis antiquae, ac proceres ac cives
suos, cum quibus Respublica consuevit
hactenus longe lateque magnificis titulis
exaltari, ex commisso nobis Imp. honoris
|
|