PRAEFATIO LIBRI QUINTI.
Etsi
non omnia possumus omnes, tamen pro secundum posse
sumus debiti deo et regi pro acceptis beneficiis cottidianas reddere
laudes. Unusquisque de se videat, utrum deum et regem
veraciter diligat. Erga igitur herile obsequium quanta est flamma
Benzonici amoris, ex antecedentibus et consequentibus
potest experiri prudentia lectoris. Non est enim suę opis singulatim
exprimere universas temptationes fortunę, quibus
est vexatus cesar adhuc iacens in gremio puerilis cunę. Sine intermissione
quidem conturbatus est in sua adolescentia sive
bellorum furiis seu malignantium iniuriis. Transiens autem
frater Benzo per prata regalium accionum collegit aliquos flores
plenos hodorum, ut ab his valeat cesar HEINRICUS,
Romanorum imperator augustus, relevare animum, postquam
fuerit fatigatus multiplici lectione suorum annalium.
Amant
enim
alterna Camenae ; nam in fastidium vertitur indesinenter
sumere potum ex scaturrigine unius venę. Quapropter, si
cut supra scriptum est, decerpsit frater Benzo purpureas rosas
ex multitudine regię actionis, quę hodorifero halatu trahant
cesarem augustum ad sententias huius lectionis. Decet