| prosequendo quis nostrum potest probabiliter formidare, si contra
 hostes nostros arma bellicosa ingeramus? Nonne sumus tot strenui,
 tot potentes, tot diuites, et in tam forti ciuitate locati? Quis
 probabiliter oppinari potest nos sic feliciter et secure compositos in
 nostris laribus posse confundi? Fiat igitur audacter, karissime
 domine, quod per vos dictum est, ut mittantur scilicet nauigia depopulatura
 Greciam, que gentem nostram enormibus afflixit iniuriis
 et dampnis irrecuperabilibus est predata. Me etiam, si placet,
 karissime pater, iubeas cum illis proficisci nauigiis, quia pro certo
 sum certus deos uelle grauiter me Greciam posse confundere et
 grauiter depredari necnon, et de optimatibus Grecie mulierem nobiliorem
 eripere et in Troyanum regnum a me captam posse transferre,
 que pro redemptione uestre sororis Exione de facili poterit
 commutari. Quod si a uobis querendum est qualiter istud sciam,
 dabo de hoc uestre conscientie certum signum quod a diis ipsis pro
 certo recepi. Nondum enim sunt multi dies elapsi, dum agerem in
 Minori India iusso uestro, celebrante sole sol<s>ticium estuale,
 dum sol sub principio Cancri ageret cursum suum, quodam die
 Veneris, venationis causa, placuit michi adire nemora in multorum
 collegio venatorum. Que dum diluculo fuissem ingressus,
 multis laboribus eis hinc inde venatorie perquisitis, nichil inuenire
 potui michi gratum ad predam. Solr iam constituente meridiem et
 quasi circa uesperarum confinia declinante, demum, ingerente fortuna,
 quidam  ceruus apparuit in ipsorum locis nemorum solitariis
 uagabundus, quem cursu meo appetens peruenire putaui. Propter
 quod deserui socios, qui me sequi non poterant in celeritate currendi,
 et elongatus ab eis in ipsius nemoris solitudine quod Ida
 vocatur perueni solus tenebrosas ad umbras, in quibus ab aspectibus
 meis ille ceruus euanuit, forte ob frondosas ipsius nemoris arbores
 uel ob multam celerem fugam eius. Lassatus ergo ego
 necnon etiam equus meus, ab ipso persequendo amplius destiti,
 cum equs meus totus esset madidus pre sudore et uelud ymbres
 aquosos effundens diffundebat cumulando subitas guttas guttis.
 Quid ultra? Descendi fessus ab equo et ipsum in ramo cuiusdam
 | 
 |