Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 175

Tomus II


Cap. VII.
Privilegium concessum extraneis.
Etsi causarum varietas, quae processibus
nostris improvide semper circumfluit, et
nationum pluralitas, quae sub dominii
nostri felicitate respirat, in statu vivendi
pacifico, causam nobis continuae meditationis
adducant: quadam tamen praerogativa familiaris
cogitationis inducimur, et assidua meditatione
pensamus, qualiter peculiaris regni nostri Siciliane
populus, cujus specialiter nos cura sollicitat,
cujus nobis est haereditas omni possessione
praeclarior, sic tranquillitatis decore praepolleat,
ut sub Caesaris Augusti temporibus augeatur.
Videntes vero hoc fieri non posse commodius,
quam si ejusdem regni locuples gremium,
ad ubertatis suae participium recipiat
extraneos et alienigenas, filiis, quos fidelium
tamen loca pepererint foecundetur. Quare
magna quadam provisione decrevimus, ut
quicunque regni nostri filius effici cupiens, domiciliis
illuc et familiis omnino translatis, ipsius
habere voluerit incolatum, ut ad locum
pascuae libere veniat, et ab ejus grata fertilitate
vescatur, et praeter naturae plenitudinem
gratiae, quam sibi favorabiliter pollicemur,
et in collectis et exactionibus publicis immunitate
decennii, se gaudeat incommutabiliter
potiturum.

Torna all'inizio