eodem: Digestio est adaequatio substantiae materiei, ut fiat praeparata ad facilem expulsionem, ut subtile inhibitum extrahatur et ingrossetur, grossum subtilietur, viscosum adhaerens incidatur, furiosum mitigetur.Tunc ergo adaequabitur, quando grossum subtiliabitur ad medium, viscositas materiei incidetur, subtilitas reducetur ad mediocrem grossitiem, quia si ad vehementem [96rb] duceretur, esset peccatum sicut prius, ut inquit Constantinus in capitulo de tussi, et hoc vocatur adaequatio; et nota, quod digestio non debetur multitudini in quantitate. Divisio vero fere locum habet ubique; nomine ergo digestionis absolutae abdomen digerere in stomacho vel alibi oportet intellegere; reliquae
enim inveniuntur positae cum determinatione, ut digestio humorum, digestio saniei et similia; humorem itaque digeri est, cum sit propter spissitudinem indigestus. His versiculis solet dici:
Digere materiam, causamque repelle nocivam,
Mollifica duram, compactam solve, fluentem
Inspissa, spissam liquefac, lenique furentem.
Vel humorem digeri est ipsum a nociva qualitate, ut hic large qualitas accipiatur, ad mediocritatem adduci, sive peccet secundum substantiam sive secundum qualitatem, sive secundum utrumque. Humor digestus dicitur esse, qui nec qualitate nec substantia resistit eductioni, qui sine nocumento potest educi; indigestus vero, qui praesentia alicuius qualitatis vel propter substantiam sine nocumento non potest educi; viridis namque colera sine nocumento, nisi prius digereretur, non posset educi, immo inferret dysenteriam <et> tenasmon forsan incurabilem. Flegma vero vitreum eodem modo sine nocumento, nisi digereretur, non posset educi propter nimiam viscositatem; medicina namque prius humores necessarios educeret quam illud calefacere et educere posset, et sic in reliquis. Cognoscuntur autem indigesti humores per sputum, per emunctiones, per sudorem, per urinas, per egestiones et reliquas corporis superfluitates sicut digesti, quia contraria natura sunt facti circa idem, et multis aliis modis, cautius tamen in urinis et sputis.
De modis sputi.
Sputum quidem quandoque venit a stomacho et dicitur saliva, [96va] quandoque a pulmone, et hoc casu exscreatione et tussi, aliquando per foramina palati a capite cum rascatione. Si igitur saliva fuerit inspissa,
|
|