G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium
comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Notum tibi esse non dubitamus quantum nos hactenus nobilitatem
tuam dilexerimus, cuius industriam inter ceteros Franciae
principes satis honesta fama commendabat. Vnde quia bonis
studiis tuis congratulamur, cum contraria de te referuntur multum
profecto dolemus. Audiuimus nuper te cuidam clerico sacrilegio
Lamberto, qui publice Taruanensem episcopatum mercatus est,
contra uoluntatem clericorum illi ecclesiae imposito imo ab eis
omnino iampridem repudiato assensisse, eique adiutorium et
potestatem ecclesiam inuadendi praestitisse. De qualibus ipsa
Veritas dicit: "Qui non intrat per ostium in ouile ouium sed
ascendit aliunde, ille fur est et latro", et beatus papa Leo: "Non
habeatur inter episcopos qui non fuerit a clero electus et a populo
expetitus." Oportet ergo prudentiam tuam diuinae maiestatis
omnipotentiam et districtionem prae oculis incessanter habere,
nulliusque mortalium gratiam uel timorem illi praeferre cui et
uitam et salutem et honorem tuum non ambigis te debere. Ergo
|
|