: Vita Bononii

1029


ad-propria sunt reversi. Petrus Vercellensis episcopus pristinae suae sedi iure est restitutus
et ibi praefuit multis temporibus.
X. Interim servus Dei divinae legi se mancipaverat in monte Sinay; ubi tantarum
virtutum signis claruit, quibus totam Ierosolimorum viciniam sacrosanctae opinionis bono
odore replevit. Non multo post Vercellensis dioceseos Locoediensis abbas obiit, post
cuius obitum Petrus praenominatus pontifex nuntiis ad eum directis eundem ad se accersivit
et nimiis et inevitabilibus precibus eum rogavit, ut defuncto abbati succederet
et locum et omnes commissos secundum Deum regeret. Cumque circa se Dei voluntatem
intellegeret nec diutius resistere posset, invitus pater monachorum effectus multis ibidem
coepit coruscare virtutibus. Sed hostis antiquus, qui omnino, sicut suum est, invidet
bonis operibus, adversus sanctum pastorem pugnae conflictum adsumpsit et monasterium
quodam procellae turbine commovit. Ille vero memor illius euangelici: "Si persecuti
vos fuerint in una civitate, fugite in aliam", scandalum humiliter declinavit atque inde
recedens in partibus Tusciae interim habitavit. Ubi reparato ad plenum monasterio et
secundum legem Dei et sancti Benedicti regulam instituto, sicut consueverat ubivis
locorum, claruit multorum indiciis signorum.
XI. Interdum prioris loci commotio sedata quievit et Domino revocante ad monasterium
Locediense rediit, ut ibi plantatus clementia supernae dispensationis ramos ibidem
diffunderet piae conversationis. Et cum per multa annorum curricula plurima ibi fulgerent
virtutum suarum insignia, ille angelicus vir semper latere quaerebat, illud Dominicum
commemorans: "Cum feceritis, quae praecepi vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod
debuimus facere, fecimus". At cum multo tempore ad construendum domicilium Dei
vivis et insensibilibus lapidibus laboraret et in omnibus inreprehensibilem se exhiberet
et iam tempus immineret, ut remunerante Deo sui agonis bravium reciperet, consummato
opere fratribus valefecit et spiritum Deo reddidit. Post cuius obitum evidenter
apparuit, quantus et qualis in vita fuit. Nam ad eius sepulchrum plurimas aegritudines
curatas novimus et de die in diem meritis ipsius fidem credentium informari gaudemus,
sicut olim verbis sanctae praedicationis, ita nunc miraculorum signis. Demonia fugantur,
caeci illuminantur, qualibuscumque morbis languidi curantur, et manifeste sanctifìcatus
sanctis in caelo est coaequatus.

Torna all'inizio