Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 172

Liber II


rationes; addenda signa, argumenta et caetera omnia, quae possunt id quod volumus, aliqua ex parte comprobare. Quod si discrimen aut periculum amico praedicamus, omnia metu augenda sunt; exemplis praeterea eorum, quibus idem accidit, multis illustribusque utendum. His, prout opus esse videbitur, suasio vel dissuasio vel admonitio subiungenda. Proxima et pene coniuncta praedictioni coniectura est, in qua primum nos rerum incertitudinem et ignorationem excusabimus. Deinde in eam, quam superius dixi, amici gratiam et benevolentiam, ea quae scribimus, referemus. Nonnunquam illa Ciceronis sententia in exordiis uti poterimus, ut dicamus, illum praesentium quidem rerum vel publicarum vel domesticarum habere alios et scriptores et nuncios; a nobis vero, quae in coniectura posita sunt, quaeque nobis videntur fore, tanquam ab homine eius amantissimo et non imprudenter monente, expectare oportere. Deinde res, si qua incidit, narranda coniecturaeque explicandae et signis, argumentis caeterisque locis, quos in causae genere docuimus, confirmandae. Quo loco magna tum prudentia, tum moderatione utendum, ne quid temere aut arroganter aut inconsiderate aut imprudenter de rebus personis ve dicamus, ne non tam amici rem agere, quam damnare aliquem et in odium adducere

Torna all'inizio