CL.
De divisione.
Divisio est, que rem partitur et partitam ratione
absolvit, hoc modo: «Universe vie Domini sunt misericordia
et veritas. In iudicio bonorum misericordiam et veritatem
servat, quia beatitudo sanctorum partim est de tributione
iustitie partim de munere gratie: in iudicio autem
malorum veritatem solam, quia mali nullam sibi viam misericordie
reliquerunt».
CLI.
De frequentatione.
Frequentatio est, cum res in causa disperse coguntur in
unum locum, hoc modo: «A quo tandem vitio abest iste?
Proditor est sue pudicitie, insidiator aliene, cupidus, petulans,
superbus, impius in parentes, ingratus in amicos, infestus
cognatis, in superiores contumax, in equales fastigiosus,
in inferiores crudelis, denique in omnes intolerabilis».
CLII.
Quid sit expolitio.
Expolitio est cum in eadem sententia manemus, et aliud
atque aliud dicere videmur; et hec exornatio valde facundum
efficit dictatorem; ut si dicam: «Christianus pro virtute
fidei nullum periculum vitandum putat; quare, si oportet,
pro defensione fidei mortem subire debet».
|
|