Salimbene de Adam: Cronica

Pag 469


ne esset episcopus. Cum enim esset lector apud Reate et obisset
episcopus terre illius, tantam gratiam invenerat iste ibi, quod
canonici concorditer elegerunt ipsum. Papa vero Innocentius,
audiens de scientia et sanctitate ipsius, noluit ipsum absolvere,
immo de consilio fratrum suorum, scilicet cardinalium, precepit
ei quod esset episcopus, et postmodum fecit ei istum honorem,
quia ipsum personaliter consecravit, me existente Lugduni.
De ecclesia Sancti Gerardi, que plena est camisiis puerorum.
Post hec arripui iter et veni Viennam, que per XV miliaria
a Lugduno distat, descendendo per Rodanum; postea ivi per
Gracinopolim civitatem et per vallem comitis Sabaudie, et cognovi
de casu et montis ruina; et intravi quamdam ecclesiam,
que dicitur Sancti Gerardi, que tota plena erat camisiis
puerorum.
De archiepiscopo Embronensi, qui cotidie duos fratres Minores volebat ad
mensam suam habere.
Postea ivi ad civitatem Embronensem, ubi erat archiepiscopus
natione Placentinus, qui cotidie volebat duobus fratribus Minoribus
dare prandium, et semper faciebat parari pro eis in mensa
sua et de omnibus ferculis apponi; et si ibant fratres Minores,
habebant; sin autem, faciebat aliis pauperibus dari. Porro in
terra illa morabantur XIII fratres. Tunc venit ad me guardianus
domus et dixit michi: «Frater, placeat vobis ire ad manducandum
cum archiepiscopo, qui valde habebit pro bono, quia iam diu
fratres non comederunt secum; gravantur enim totiens ire ad
comedendum cum eo». Cui dixi: «Pater, parcatis nobis et non
habeatis pro malo, quia post prandium volumus sine mora recedere.
Ipse vero detineret nos et impediret iter nostrum inquirendo
rumores, cum audiret quod venimus a curia». Audiens
guardianus que dixeram tacuit. Ego vero silenter dixi socio meo:

Torna all'inizio