34. (1) QUALITER SIT NARRANDUM CUM DIVERSIS DIVERSA
NARRANTUR.
(2) Item si personis duabus vel pluribus diversa sunt negotia
declaranda et variis personis in eadem epistola diversa sunt et
varia iniungenda, tunc si quid communiter est narrandum, illud
communiter premittatur (3) sed que divisim fuerint declaranda,
distincte sunt unicuique persone dicenda, preposito vocativo
illius persone ad quam sermo fuerit dirigendus. (4) Alioquin
non est in epistolis vocativo utendum, nisi forte in illis que
ad exhortationem pertinent et officium sermocinandi gerunt.
(5) Sciendum est quod in curiis frequentius, omisso exordio,
statim ad narrationem accedunt et raro in epistolis ad dominum
papam vel ad imperatorem missis exordium est ponendum, quia
multum in epistolis curialibus verbositas formidatur.
35. (1) DE PETITIONE ET VARIIS NATURIS PETITIONUM.
(2) Petitio est persone mittentis expressio qua quid fieri vel
non fieri velit convenienti affectione demostrat, (3) ut si post
narrationem superius positam sic dicatur: 'Quare vestram dominationem
duxi attentius deprecandum quatinus preposito Faventino
divine pietatis intuitu firmiter iniuncgatis quod prebendam
meam in theologia michi studenti integre prebeat annuatim'.
|
|