Te tedeat negare, quod laudasti, pudeat negare, quod affirmasti;
turpe est insectari, quem dilexeris. Fraternaliter itaque
moneo, amicabiliter consulo, ut ab indignatione desinas, ire
frenum ponas in animo gerens modestiam, in lingua temperantiam
et quasi non dissidium inter vos usque ad Domini adventum
dissimula. In huius proximi idibus Deo propitio, vita
comite, causa componende pacis adveniam et, si quid te lesit,
satisfacere faciam.
18
Liberalibus disciplinis adprime erudito, clara eloquentia
perito, ingenio raro, morum elegantia claro D. Lucensis clericus,
cum se ipso nihil possideat carius, se ipsum totum dicat
interius, spondet exterius.
Locorum longa intervalla non separant, quos individua
mentis caritas copulat, nec adeo valet in disiungendo corporum
separatio, quantum in copulando animorum coniunctio. Cum
enim duabus substantiis, anima videlicet et corpore, constet
|
|