3. Praeterea, virtutes morales quaedam sunt circa passiones. Sed hae non erunt
in patria. Ergo nec virtutes morales.
4. Praeterea, fortitudo et temperantia sunt in irascibili et concupiscibili. Sed,
secundum quosdam, vires sensibiles non remanebunt in anima separata. Ergo
nec temperantia et fortitudo.
5. Praeterea, in patria erimus sicut Angeli Dei; Matth. 22. Sed derisibiles
videntur qui ponunt castitatem et sobrietatem in Angelis, quos deos nominat
Philosophus in 10 Metaph. Ergo nec in nobis erunt.
6. Praeterea, patientia est valde nobilis virtus, quia ipsa opus perfectum habet.
Sed non remanebit in patria nisi quantum ad fructum, ut Augustinus dicit in lib.
de Patientia. Ergo nec aliae morales virtutes.
SED CONTRA, istae virtutes plenissime fuerunt in Christo. Sed illae virtutes quae
evacuantur in patria, non fuerunt in Christo, ut fides et spes. Ergo virtutes istae
non evacuantur.
Praeterea, Sap. 1, 15: «Iustitia est perpetua et immortalis». Sed non minus est
necessaria ordinatio hominis ad seipsum quam ordinatio ad alterum quae est
per iustitiam. Ergo et aliae virtutes morales manent in patria.
Praeterea, in patria erunt homines Deo conformes. Sed hae virtutes in Deo sunt
exemplares, ut dicit Macrobius. Ergo et in sanctis
erunt aliquo modo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quaelibet virtutum praedictarum habet duos actus:
unum quem exercet circa propriam materiam; alium quem habet quando pervenit
ad finem: sicut fortis dum est in periculo pugnae, exercet actum qui est circa
materiam propriam, scilicet timores et audacias: sed quando iam domum victor
revertitur, habet hunc actum qui est gaudere de victoria per pugnam praecedentem
adepta. Dictum est autem art. 2, quaest. 3, quod virtutes morales quaedam
sunt infusae, et quaedam acquisitae, et quod acquisitae dirigunt in vita civili;
unde habent bonum civile pro fine. Et quia haec civilitas non remanebit in
patria, ideo non remanebit eis aliquis actus, nec circa finem, nec circa materiam
propriam, secundum quam tendunt ad finem; et ideo habitus tollentur.
Virtutes autem infusae morales perficiunt in vita spirituali, secundum quam
homo est civis civitatis Dei, et membrum corporis Christi, quod est Ecclesia; et
haec quidem civilitas in futuro non evacuabitur, sed perficietur. Unde remanebunt
istis virtutibus actus qui sunt circa finem proximum uniuscuiusque virtutis,
et ideo remanebunt habitus virtutum moralium infusarum.
|
|