domnus Ambrosius, qui est missus et cappellanus domni 
Enrici imperatoris augusti, et Beraldus, et Teodini comitibus 
de Balva, pro singulorum hominum iusticia fieri faciendum, et 
deliberandum intencione. et cum eis residebat Ingezo iudice, et 
Godelandum iudice et notarius de Balba, et Adammo vicecomes 
de Balva, et Rocco cum Ardemanno fratre suo; Mayfridus, et 
Aczo filii Rayneri; Adelbertus filius quonddam Odoni; et Lupo 
filius quonddam Ranardi, et Oderisi filius quonddam Gofoni, et 
alii plures. in istorum omnium de suprascriptorum presencia 
sic venit Petrus, qui est monachus et prepositus de ipso monasterio 
Beati Vincencii, quod est in partibus Beneventane, in locum 
suum cum partes supra fluvio Vulturno, ubi Samnie vocatur, ubi 
nunc Ylarius abbas regimen tenere videtur; et querelam habebat 
predictus Petrus, monachus et prepositus, et Iohannes, qui erat 
suus advocatus: «Domine Ambrosi, et predictis comitibus, facite 
«legem et iusticiam ad predictum monasterium Sancti Vincencii 
«de ipse rebus, que sunt in territorio Balvense de predicto monasterio 
«beati Sancti Vincencii, quia per multos dies et annos 
«reclamacionem fecimus de ipse rebus beati Vincencii, que sunt 
«in territorio Balvense, que sunt sublate et subtracte de ipsa 
«venerabilia loca sanctorum Beati Vincencii, et sunt ipse rebus
  |  
  |