Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo IV

Pag. 55


ceperint Terram Sanctam. et ibi fecerunt pulcherrimam municionem. et
nunc soldanus habet eam multum caram. et est ibi continue unus de
filiis suis ad custodiam. quod ipse habet ibi infinitum thezaurum et
cotidie reponit: ct distat istud castrum a Jherusalem per tres dietas et antiquitus dicebatur Petra deserti. unde Ecclesia cantat: Emitte agnun Domini.
dominatorem terre de Petra deserti.
etc.
Super istud Mare Mortuum. sunt arbores in quibusdam locis facientes
poma valde pulcra. quantum ad corticem. sed dum aperiuntur. sunt
intus plena fumo putridissimo.
Istud mare dividit Judeam et Arabiam. et a parte orientali est Moab,
Amon et mons Seyr. quas provincias debellaverunt filii Israel. et.
super ripam istius mari. est mons. in quo ascendit Balaam. ut malediceret
populo Dei. et ibi prophetavit. ipso nolente. dicens: Orietur stella
ex Jacob.
ut habetur libro Numerorum. XXiijº capitulo.
Super istud mare. est Bethagla. ubi filii Israel planxerunt Jacob. patrem
suum. quando tulerunt eum de Egipto.
Inter istud mare et Jherico. quia in media via longe a mari per Vj
miliaria et totidem a Jherico. est venerabile monasterium Sancti
Jheronimi. ubi longo tempore habitavit. ubi totum novum et vetus
Testamentum translatavit. ubi tria volumina epistolarum scripsit et multa
alia pulcherrima opera fecit ad robur fidei catholice. et ibi habebat azinum
qui portabat aquam de Jordane. que distat per tria bona miliaria. et
custodiebatur ab uno leone. sed semel. dormiente leone. fuit furatus
asinus. unde leo ad preceptum sancti Jheronimi faciebat officium asini
longo tempore. usque dum semel vidit asinum oneratum cum mercatoribus
et reduxit eum ad monasterium. captis similiter mercatoribus. et sic
fuit ab onere liberatus. Hoc monasterium intravi. et fecerunt michi magnum
honorem calogeri greci. qui habitant ibi.
Extra monasterium ad medium miliare. in loco aridissimo. est unus
pucherrimus fons. qui irrigat unum magnum jardinum. in quo
nascuntur poma de paradiso. limones. malagranata. ficus et datilli et multi

Torna all'inizio