Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 826


causae efficientis. Ergo vel Angelus esset factor animae, ut philosophi quidam
posuerunt, quod falsum est; vel aliqua creatura corporalis, quod est magis falsum.
Ergo et primum est impossibile.
3. Praeterea, opus creationis praecedit distinctionem et ornatum. Sed anima
educitur in esse per creationem. Ergo non incipit esse post opera sex dierum, in
quibus res distinctae et ornatae sunt; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, omne illud quod non dependet ab altero secundum suum esse,
potest incipere non incipiente illo. Sed anima rationalis non dependet ex corpore
secundum suum esse, cum destructo corpore remaneat. Ergo non videtur
inconveniens ponere animas extra corpus creatas.
5. Praeterea, anima et Angelus conveniunt in natura intellectuali. Cum ergo
naturae intellectualis conditio sit immaterialitas, videtur quod sicut Angeli ex
sua creatione habent quod corpori non uniuntur, similiter animae rationales in
sua creatione corpori unitae non sint.
6. Praeterea, magis pertinet ad perfectionem universi natura spiritualis quam
corporalis. Si ergo animae rationales quotidie de novo creentur, videtur quod a
principio universum perfectum non fuerit, et quod quotidie eius perfectioni
adiiciatur: cuius contrarium habetur Genes. 2, 1: «Igitur perfecti sunt caeli et
terra, et omnis ornatus eorum».
SED CONTRA, proprius actus est in propria potentia. Sed anima rationalis est
proprius actus corporis. Ergo videtur quod non sit nisi in corpore.
Praeterea, terminus motus nunquam praecedit motum, praecipue in generatione.
Sed anima est terminus generationis humanae, sicut quaelibet alia substantialis
forma rei generatae. Ergo ante generationem corporis anima esse non potuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quorumdam antiquorum opinio fuit animas esse
extra corpora a principio creatas: cuius erroris occasio fuit quod animam corpori
uniri posuerunt quasi accidentaliter, sicut nautam navi, vel sicut hominem
indumento, ut de Platone Gregorius Nyssenus narrat: unde dicebat, hominem
esse animam corpore indutam: et ideo etiam, secundum Pythagoricos, de corpore
in corpus transibat. Hoc autem Aristoteles reprobat,
ostendens animam, cum det esse substantiale et specificum in tali
corpore, habere essentialem habitudinem ad corpus, intantum quod anima quae
dat esse uni corpori, aliud perficere non possit. Similiter Avicenna
istum errorem reprobat satis efficaci ratione, supposita animae immaterialitate.

Torna all'inizio