et cum reliquis finibus ipsa hereditas circumdata in fluvio usque 
Vulturno; nam ex alia parte iterum inchoante a prima fine cum 
iam dicto fluvio Sangro, ipsoque relinquente, quomodo decernit 
a parum colle, et pergens usque in rivio, qui dicitur Foroli, eodemque 
decurrente rivio usque in fluvio Bantra, et quomodo decurrit 
ipsum flumen in alio flumine, quod Bulturnus vocatur, et 
quemammodum ipsum decurrit flumen iuxta terras eiusdem monasterii 
usque in predictis finibus, et terris ecclesie Sancte Marie, 
per has quoque fines una cum servis, et ancillis, cespitibusque suis, 
nec non et cum castris, montibus, collibus, vallibus, toronibus, vel 
ecclesiis, aquis, pascuis, et omnia infra ipsis finibus manencia), et 
cetera alia omnia, qualiter in predictis preceptis continere videtur, 
Simulque concedimus, et confirmamus in prefato monasterio 
omnia, et in omnibus, que ab imperatoribus, seu a singulis principibus, 
vel ducis concessum aut iudicatum, vel offertum, seu per 
qualibet alienatum in predicto monasterio habuerit. quam et concedimus, 
et confirmamus in eodem monasterio inclitum ipsum montem 
Aceru, qui est super territorio Commanense, et est circum predicto 
monte de Azze; similiter ad possessionem iam libati monasterii, 
et de eius abbatibus, atque rectoribus, ea videlicet racione, ut in 
omnia, et in omnibus, qualiter in predicto sancto monasterio concessimus, 
et confirmavimus, et qualiter in supradicto concessum, 
et confirmatum in ipso monasterio a singulis imperatoribus, et principibus, 
et ducibus, seu per qualibet hominibus iudicatum vel offertum, 
aut alienatum in supradicto monasterio cum iam dicto monte 
ipsos habeant et possideant iam prefato monasterio, et eius abbatibus, 
atque rectoribus absque contrarietate comitis, castaldi, iudicis, 
aut cuiuscumque persone contradiccione vel inquietudine, sed 
perpetuis temporibus predicto monasterio ipsos habeant, et possideant, 
et de omnia supradicta, iuxta legem, faciant que voluerit 
eius custodibus, atque rectoribus, neminem in eodem monasterio
  |  
  |