Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1961


scilicet in eo Midam regem, qui a Bacho impetraverat ut quicquid
tangeret aurum fieret.
PACHYSOS fluvius est Sycilie civilis sanguine notatus infamia.
Nam apud eum Sextus Pompeius Pompeii Magni filius occisus est.
PADUS fluvius est Gallie Cisalpine totius Ytalie maximus,
qui quidem in celsissimo Vesuli montis cacumine in finibus Ligurum
Gabiennorum ex Pseudo funditur fonte seque condens
cuniculo in agro Foroiuliensium iterum venit in lucem. Alii
dicunt quod in infimis radicibus Vesuli oriatur et inter Naburnos
et Nantuanos arripiat primo cursum. Sed qualitercunque
sit, e gremio Vesuli montis fusus primo tenuis incipit
iter, demum fluminibus auctus, placido tamen incessu, Taurinorum
Augustam linquit a dextris et Placentiam Romanorum
coloniam atque Parmam, Rhegium Lepidum Mutinamque et
vetustissimam, cum aliis pluribus, postremo Ravennam; a sinistris
autem Augustam Pretoriam, Cutiam, Ticinum, Mediolanum,
Laudum Pompeii, Veronam, Mantuam, Vicentiam et
paulo longius Patavium. Et susceptis triginta fluminibus tam
ex Alpibus a sinistris quam a dextris ex Appennino cadentibus
(ut scripsere quidam) septem hostiis Adriatico miscetur sinu,
que distinxisse forsan erit accommodum. Is igitur turbulentus
incedens ut plurimum et incipientibus squalere nivibus aprili
et maio mensibus, vix sese, infra alveum aggeribus hinc inde
coactus, continens relicto Veronensi agro bipartitur et duo de
se grandia facit flumina, quorum quod a dextris labitur invento
a sinistris insigni oppido quod olim Forum Alieni vocavere veteres,
odierni vero vocant Ferrariam, iterum in duos dividitur
fluvios. Qui a dextris est recto tramite Ravennam petit et fere
usque Mutinam et infra aliquantisper usque Imolam maximis
factis paludibus et aliquibus susceptis fluminibus haud longe a
Ravenna ingreditur mare, hoc hostio portus magnitudinem
fadens, adeo ut Claudius Cesar ex Britannis triumphatus
Adriaticum per illud intraverit non solum ingenti navigio sed
pregrandi palatio, spectantium illud iudicio. Hoc prisci dixere
Vatrenum, cum ante Eridanum hostium dictum sit; non nulli
Spineticum vocavere a Spina civitate inclita, quam a Diomede

Torna all'inizio