Praepositio separatim adverbiis non applicabitur, quamvis legerimus 
de repente, de sursum, de subito et ex inde et ab unde et 
de hinc. Quare praepositio separatim non applicatur adverbiis? 
Quia si praepositio separatim, hoc est per appositionem, 
iu<n>geretur adverbiis, putaretur pro duabus partibus haberi. Quid 
igitur? Haec tamquam unam partem orationis pronuntiabimus sub 
uno accentu, quia pars orationis est et uno accentu pronuntiari 
debet. 
Notandum est praeterea, quia, sicut sunt nomina omonima vel 
polionima, sic etiam inveniuntur adverbia vel in una significatione 
diversas habentia voces, ut olim dudum quondam aliquando cito 
propere celeriter, vel in una voce diversas habentia significationes, 
ut o ubi quando. O enim adverbium vocandi aliquando est, ut 
Virgilius in primo Aeneidos:  O regina, novam cui condere Iupiter  
 urbem ; aliquando est adverbium optandi, ut idem ipse in octavo: 
 Assis o iuvenis et tua numina firmes ; est etiam o interiectio ammirantis, 
ut Iuvenalis in quarto:  O qualis facies ; est iterum interiectio 
indignantis, ut Cicero dicit:  O tempora, o mores ; est etiam nomen 
ipsius litterae; o quoque est praepositio inseparabilis qua componitur 
omitto. Similiter ubi est adverbium loci et adverbium 
temporis. 
De ordine adverbii 
De ordine quoque adverbiorum quaeritur, utrum praeponi an 
supponi verbis <aptius> possint. Et manifeste sciri debet, quoniam 
aptius praeponi valent, quomodo adiectiva nomina, ut 'bonus homo
  |  
  |