usque deducens, honestate augusta dignissima conservavit. Imperator vero Neapolim
obsidens, pene suis omnibus pestilenti morte peremtis, vix in Alamaniam
reversus est. Eodem anno fuit infortunium, quod malmorth a Cremonensibus
appellatur, eo quod aput Civitatem Pergamensium castrum contra Brixienses
cum Pergamensibus congregati, divino iuditio in se ruentes aut in Oleo precipitantes,
alii capti, multique mortui sunt. Sed captos imperator e carcere
liberavit. Eodem anno imperator Cremonensibus Cremam concessit et privilegio
confirmavit. Eodem anno rex Francie et rex Anglie, cum mare transissent,
Acharonem ab infidelibus occupatam et diu a Christianis obsessam viriliter inpugnado
ceperunt. Posteaque rex Anglie cum Salatino pugnavit et Ascalonem
destruxit; qui quoque, cum mare transiret, in Sicilia quasdam civitates in deditione
receperat et insulam Cypri triumphaliter optinuerat et naves Salatini
submerserat plenas serpentibus internitioni Christianorum nequiter deputatis.
Eodem quoque anno Conradus marchio ab Axascinis occisus est, vir militaris et
in re militari peritus, cautus et strennuus, fortis et audax, superbis magnanimus
et devotus humilibus.
Anno [Domini] MCXCII. imperator regem Anglie, de ultra mare peregrino
habitu redeuntem, a duce Austrie captum detinuit in custodia, eo quod contra
eum presumsisse quedam in regno Sicilie videretur et necem Chonradi marchionis
credebatur nequiter machinatus.
Anno [Domini] MCXCIIII. imperator in Ytaliam rediit et ad inferiora
descendens Apuliam et Calabriam et Siciliam subiugavit, et omnia potenter obtinens,
bona terre in Alamaniam thesaurosque regni portavit, Margaritum excecans,
ipsum et quos voluit captivavit.
Anno [Domini] MCXCVI. corpora sanctorum martyris Archelai et
confessoris Ymerii in arca lapidea posuimus, altare XVI. Kalendas Iulii
|
1
5
10
15
20
25
|