Petrus Damiani: Epistulae

Pag 395


ipse Filius, nisi solus Pater . Et quomodo Filius diem iudicii ignorare
possit, qui videlicet ipsum eundemque diem et omnia tempora atque universa
visibilia et invisibilia simul cum Patre condiderit? Detestentur eciam
illud, quod alibi dicit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me .
O Domine Iesu, nos quidem simplices et hebetes servi tui, quicquid
dixeris, credimus tibi. Scimus enim, quia veritas es et mentiri non potes.
Sed quomodo sapientes istius terre, et divinorum voluminum tenebrosissimi
ac profundissimi scrutatores fidem poterunt tuis adhibere sermonibus?
Poterunt enim a te, secundum prudenciam suam, versuta mordacitate
requirere, quomodo verum esse poterit, quod dixisti: Doctrina mea non
est mea? Si tua est, quomodo non tua? Si autem non tua est, quomodo erit
tua? Restat ergo, ut doctrinam tuam aut tuam esse indubitanter asseras, et
tuam non esse ultra non dicas; aut si non tuam esse firmaveris, tuam iam
esse omnino diffitearis. Sicque timendum est, ne sylogismorum suorum
versuta te argumentacione concludant, et auctorem sapiencie cassibus capciosae
cavillacionis involvant.
Porro autem, ut eciam ad libri Regum recurramus historiam, Dominus
misit ad Iosiam regem Iuda per Oldan uxorem Sellum: Pro eo quod audisti
verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram
Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quod
videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; idcirco colligam te adpatres
tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia
mala, quae inducturus sum super locum istum . Et paulo post eadem subiungit
historia: Ascendit farao Necho, rex Aegypti, contra regem Assiriorum
fratrum, hic plane dentes exacuant. Filii enim hominum , ut ait David,
dentes eorum arma et sagitte, lingue eorum machera acuta . Hic, inquam,

Torna all'inizio