Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 742


intelligentia. Sed ea quae sunt, fuerunt, vel erunt, deficiunt ab infinitate divinae
potentiae, quia plura facere posset; unde non prohibetur aliquis creatus intellectus
cognoscere ea omnia; sed unusquisque tanto plura eorum in Verbo
cognoscit, quanto perfectius Verbum intuetur.
Et quia anima Christi perfectissime inter creaturas Verbum intuetur, ad terminum
huius cognitionis pervenit, scilicet quod scit omnia quae fuerunt vel erunt,
non solum facta, sed cogitata vel dicta. Et quia comprehendit quamlibet essentiam
creatam, ideo scit omnia quae sunt in potentia seminali creaturae cuiuscumque,
eo modo quo Deus scit quae sunt in potentia sua. Sic ergo dicendum
est, quod videt in Verbo omnia quae videt Verbum scientia visionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dicitur Filius nescire, quia non facit nos scire,
ex eo quod ad nos mittitur. Similiter nec Spiritus Sanctus, sed solus Pater scire
dicitur, quia ipse non mittitur. Unde scientia Patris intelligitur quantum ad hoc
quod in se scit, a qua scientia non excluditur Filius et Spiritus Sanctus; ut sic
intelligatur de Filio non solum inquantum homo, sed etiam inquantum Deus.
Vel potest intelligi de Filio secundum humanam naturam secundum eumdem
modum loquendi.
Ad secundum dicendum, quod Deus infinita non scit per visionis scientiam; sciret
tamen si generatio in futurum nunquam cessaret, quod Deo est possibile: et hac
positione facta, anima Christi sciret infinita scientia visionis, ut quidam dicunt;
nunc autem scit infinita simplici intelligentia, inquantum scit omnia quae fieri
possunt per potentiam creaturae, quae infinita sunt, ad minus secundum numerum.
Nec hoc impeditur per hoc quod est eius substantia finita, propter duo.
Primo, quia ista infinita quae sciret, si generatio semper duratura esset, non
cognosceret per infinita, sed per unum, scilicet Verbum. Nec tamen comprehenderet
illud Verbum: quia ex illo uno possent adhuc multo plura educi; posset
enim aliquas alias species facere. Ea autem infinita quae sunt in potentia creaturarum,
iterum cognoscit comprehendendo ipsas creaturas, quae infinitae non
sunt. Virtus autem cognoscentis proportionatur medio cognoscendi magis quam
ipsis cognitis.
Secundo, quia contingit aliquam virtutem limitatam esse quantum ad esse, sed non
quantum ad rationem illius virtutis; sicut supra, dist. 13, quaest. 1, art. 2, quaestiunc.
2, de gratia dictum est. Et quia ratio virtutis determinatur ad obiectum, ideo
contingit aliquam virtutem finitam quantum ad essentiam, posse in infinita obiecta;
sed non operari modo infinito: quia efficacia infinita in agendo non potest esse
nisi ab essentia infinita; cum unumquodque agat secundum quod est ens actu:
sicut virtus solis est ad producendum infinitas herbas, quia quantumcumque producat,
nunquam virtus sua exhauritur; non tamen agit efficacia infinita. Ita etiam
anima Christi, quamvis finita sit in essentia, non tamen prohibetur quin infinita
cognoscere possit; sed quod non possit cognoscere ea limpiditate infinita.

Torna all'inizio