Andreas Strumensis: Passio Arialdi

60


et nequam villici, alii impii usurarii existebant. Cuncti fere aut cum
publicis uxoribus, sive scortis, suam ignominiose ducebant vitam. Omnes,
quae sua erant, non quae Christi, quaerebant. Nam, quod sine gemitu dici
vel audiri nec potest nec debet, universi sic sub simoniaca haeresi tenebantur
impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum nullus ordo vel gradus
haberi posset, nisi sic emeretur quomodo emitur pecus. Et, quod est
nequius, nemo tunc qui tantae perversitati resisteret apparebat. Sed, cum
lupi essent rapaces, veri putabantur esse pastores. Ad quorum nimirum
perversitatem detegendam et corrigendam, Mediolanum, ubi haec iniquitas
tanto erat copiosior quanto urbibus ceteris ipsa est populosior, a Deo
procul dubio praefatus missus est Arialdus, divinis, ut praediximus, legibus
bene eruditus. Qui, ingressus urbem, populum paene universum ad
eius verba confluentem fari sic adorsus est: << Volo, dilectissimi, vobis dicere,
in nostri sermonis exordio, quae scire vos scio, ut paulatim sic vos introducam
ad ea quae nescitis, et vobis scire magnopere necessaria sunt.
Veraciter credo vos nosse humanum genus usque ad Christi domini nostri
adventum cecum fuisse non oculis corporis sed cordis. Quod ideo erat cecum,
quoniam quod erat falsum credebat verum, dicens lapidi lignoque et
metallo: Deus meus es tu. Cuius cecitati et miseriae in tantum summa lux
et aeterna compassa est, per quam omnia facta sunt et in qua universa consistunt,

Torna all'inizio