Poggio Bracciolini: De vera nobilitate

Pag 12


18 Romani qui appellantur nobiles mercaturam ut rem vilem
atque abiectam contemnunt: culture agrorum et rei rustice vacare,
gregis atque armentorum curam gerere, re pecuaria opes querere
questura honestum et viro nobili dignum putant, idque eis
qui possunt agere, etiam si recenti sint familia, hoc lucri genere
patefit aditus ad nobilitatem. Est apud hos honesta, licet rusticana,
nobilitas longe distans a Neapolitana. Nos rectius de nobilitate
sentire videmur. Habentur enim nobiles orti antiqua stirpe,
quorum maiores functi officiis civitatis in rei publice admnistratione
versati sint. Horum pars se ad mercaturam confert, pars titulo
nobilium gaudens nulli exercitio dedita venatu et aucupio
oblectatur.
19 Ianuensibus idem quod Venetis usu venit. Negotiationi
deduntur, presertim maritime, nobiles atque ignobiles, qui nulla
alia re nisi origine distinguntur. Sunt ex his quidam in castellis
montanis dispersi, Cachi more itineribus infesti. Qui nobiles
habentur Lombardi - et item tractus omnis Venetorum qui
dicuntur nobiles - vivunt ex prediorum fructu et paterna hereditate,
nullo preter quam aucupandi venandique studio ducti: his
sola origo et negotiorum vacatio nobilitatem largitur.
20 Quid loquar de reliquis nationibus, quarum usus plurimum
differt a moribus nostris? Germani atque Alamanni, quibus census
patrimonii ad victum suppetit, et iis procul urbibus, aut qui castellis
et oppidulis dominantur, quorum magna pars latrocinio
deditur, nobiles censentur; quibus humanius ingenium natura
dedit herent principibus, quorum in aula assuescunt cultiori vite,
rudes tamen et moribus asperi.
21 Gallie omnis una est nobilium norma. Nam rura et predia
sua incolentes urbes fugiunt, in quibus habitare nobilem turpissimum

Torna all'inizio