Petrus Damiani: Epistulae

Pag 356


transitu cohibet omnia tempora, ita nichilominus intra se sine spaciis universa
continet loca. Hinc est plane, quod ait: Caelum et terram ego impleo .
Hinc est, quod sapientia illius dicit: Girum caeli circuivi sola . De qua et
Salomon ait, quia cum sit una, omnia potest, et permanens in se, innovat
omnia . Et idem alibi: Si caelum et caeli caelorum te capere non possunt,
quanto magis domus haec, quam aedificavi tibi . De cuius etiam spiritu
scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet
concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui
praesidet, esse interius ac supra perpenditur, per pugillum vero, quo
continet, esse exterius subterque signatur. Quia enim ipse manet intra
omnia, ipse extra omnia, ipse super omnia, ipse infra omnia, et superior est
per potentiam, et inferior est per sustentationem, et exterior per magnitudinem,
et interior per suptilitatem. Ubi ergo fit aliquid absque eo, qui,
cum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam
nusquam deest? De quo ait apostolus, quia in ipso constant omnia , et
rursus, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia . Est enim, ut
ita dixerim, locus inlocalis, qui sic in se continet omnia loca, ut non
moveatur ipse per loca. Et cum omnia simul impleat, non per partes sui

Torna all'inizio